monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 199 > sectio 86 > sectio 47 > sectio 13 > sectio 45 > sectio 49 > sectio 6 > sectio 28 > sectio 4 > sectio 70 > sectio 6 > 8 > sectio 420 > sectio 176 > sectio 219 > sectio 11 > sectio 168 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 12. <<<     >>> 14.

13.

1 Itaque sciens quid vidisset in paradiso, vel quid audisset, clamabat dicens: Quid adhuc velut videntes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.).
2 Volebat enim nos in figura esse istius mundi, non in possessione atque usu; ut ita utamur hoc mundo tamquam non utamur, tamquam praetereuntes, non tamquam residentes: ambulantes tamquam in imagine saeculi, non in cupiditate, ut velocissima disputatione ipsam imaginem huius mundi transeamus.
3 Denique ipse fide ambulans, non specie, peregrinabatur a corpore, aderat Domino; et cum esset in terris, non in terrenis, sed in coelestibus conversabatur.